OARACTA

OARACTA
OARACTA
quae et Oroacta et Οὐράχθα, Insul. sinus Persici Marciano Heracleotae in Periplo Carmaniae, haud longe ab ostiis flumin. Addanis, memoratur: in qua sepulchrum Erythrae Regis, qui nomen fecit mari, notat Arrianus in Indic. circa fin. Dionysius vero Ὤγυριν vocat eam Insulam, in qua tumulatus is Rex creditur,
Ἔςτι δέ τοι προτέρω Καρμανίδος ἔκτοθεν ἄκρης
Ὤγυρις. ἐνθά τε τύμβος Ἐρυθραίου βασιλῆος.
Quae ἄκρα Καρμανὶς, est Harmozon Carmaniae promontor. Plin. l. 6. c. 23. tres in eo sinu fuisse insulas docet, quarum duas esse desertas, tertiam habitari, cui nomen Oaracta: atque haec est, in qua Erythram conditum ait Arrianus; ex reliquis duabus alteri nomen Organa, tertia forsan fuerit Ogyris, quam alii sepulchro Erythrae claram voluêre. Sed Ogyrin potius locum sepulchri fuisse, colligere liceat ex Strabone l. 16. qui postquam ex Nearcho, Ogyrim Insulam cineres Erythrae recepisse, dixit, Oaractae dein Insul. Meminit ex eodem Nearcho, nec tamen Erythraei monumenti ullam in ea Insula mentionem fecit, quum alia particularia memoret ad eam pertinentia: Φησὶ δ᾿ ὁ Νεάρχος τὸν Μιθροπάςτην εντυχεῖν ἀυτοῖς μετ᾿ Ἀμαζήνου, τὸν δὲ Ἀμαζήνην ἐπάρχειν νήσου τινὸς τῶ εν τῷ Περσικῷ κόλπῳ, καλεῖςθαι δὲ τὴν νῆσον Ὀαράκτα. Ait autem Nearchus, Mithropastem incidisse in eos cum Amazene; Amazenem autem regulum fuisse insulae cuiusdam, in sinu Persico, cui nomen Oaracta. Quem AmazenemArrianus Mazenen vocat, et cum Nearcho Susa navigâsse, addit. Nempe Mithropastes ex Ogyride Insul. deserta in Oaracta vicinam ac cultam confugit, ibique a Mazene Regulo humaniter exceptus est. Eum Mazenem postea ducem navigationis usque ad Susa se praebuisse Macedonibus, referunt Strabo et Arrianus: loc. cit. huc enim appulerant Alexandri naves etc. Vide de hac Insul. plura, apud Salmas. ad Solin. p. 1180. et 1181.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Oaracta — Scientific classification Kingdom: Animalia Phylum: Arthropoda Class: Insecta …   Wikipedia

  • OROACTA vel OARACTA — OROACTA, vel OARACTA Ptolemaeo Οὐόροχθα, pro Ο᾿άρακτα vel Ο᾿αράχθα, una ex tribus Insulis, in Persico sinu, prope Harmozon Carmaniae promontor. haud longe ab ostiis fluminis Addanis, memorata Marciano Heracleotae in Periplo, Α᾿πὸ δὲ Α᾿χιάδαμα… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • ERYTHRAE — civitas Asiae, non longe a Chio, ex qua Sibylla fuit, quam a patriâ Erythraeam vocant. De qua vide Euseb. l. 5. Lactant. Div. Inst. l. 1. c. 6. et de Ira Dei, c. 22. August. de Civ. D. l. 18. c. 23. Casaub. Exercit. in Baron. ut et Serv. in illud …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SIDODONE — vicus memoratus Arriano, in Indic. circa fin. in Nearchi navigatione, post Oaracta et insul. Pylora. Vide Salmas. ad Solin. p. 1181 …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”